- APPARES vel APARES
- APPARES vel APARESinferioris saeculi Scriptoribus dicuntur Epistloae generales, quae unô exemplô, paucis immutatis, ad diversos mittuntur. Anastasius in Hadriano, Apparem istius donationis per eundem Aetherium adscribi faciens. Ubi pro exemplo, seu uti dicimus, copia, vox sumitur: uti post Novellam Theodosii et Valentiniani de Amota militantibus fori praescriptione ad Ariovindum Magistrum Militum: Eôdem exemplô Aspari viro illustri Comiti Exmagistro Militum et Exconsuli bis ordinario. Atque hae quidem epistolae uniformes dicuntur, apud Nicolaum I. Pontif. Ep. 8. in fin. epistloae autem ibidem 16. titulus hic est: Nicolaus --- singulis quibusdam Senatoribus Constantinopol. aparibus. Ubi vox aparibus, non ad vocem senatoriubs refertur, ut quidam contendunt (qui voce hâc inferiores denotari volunt) sed per receptam eâ aetate formulam additur, ut innatur, unô exemplô dictatas et missas epistloas ad diversos, quae pluries occurrit apud Gregorium M. interdum unô p. interdum geminô: inprimis l. 1. Ep. 4. quae ad di versons inscribitur, ubi ista habentur; Inceptus quidem aparibus, sed circa finem singulis Epistlis, iuxta locorum et personarum comptentiam, discrepantibus. Data Romae etc. Similiter apud Radulfum de Diceto, Epistola, quam Richardus Anglorum Rex Nobilibus, quibus Regni curam commiserat, dum sacram obiret peregirnationem, hanc inscriptionem praefert: Richardus Rex Angl. Willhelmo Cancellario, G. Filio-Petri, W. Marescallo, et H. Bard. et W. Brrwer, apparibus, etc. Origo vocis Salmasio de Iure Attico et Rom. etc a distinctis vocabulis a et paribus, ut sit ἀπο τοῦ ἴσου, ἀπὸ τοῦ ἰσοτύπου, ἰσοτύπως, epistola scil. eôdem, quô alia, exemplô scripta. Carolo vero du Fresne, a voce citerioris aevi Appar et Apar i. e. similis. Ita enim Papias, Suppar, Compar, Appar, composita; et Liber Differentiar. MS. Inter Appares et Pares: Appares, quod videtur; (Sic) Pares, qui obsequuntur. Cur vero Aparibus vulgo scriberetur in ablativo; existimat idem indicari Epistolas pari tenore vel certe aparibus seu similibus descriptas, singulisque (quibus alias generatim inscribuntur) licet eôdem contextu, inscriptas et missas, etc. Vide omnino Auctorem hunc in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.